Quam
pulchre et clare Iacobus B. Wilder collega, plane priscorum morum ludi
magister, modi translaticii linguae Latinae docendae exemplar Stoïcum nobis
exposuit! Ecquis enim optimis ex praeceptoribus verba improbet haec?
"In
ACL ('American Classical League') sunt qui praeclari illius temporis meminerint
quo lingua Latina modus operandi erat (Sic), iocis et tricis omnino carens, quo
enchiridia tabulis 'Technicoloribus' et spectaculis in quadra proiciendis
ceterisque elaboratis artibus technologicis oblectatoriis vacabant, quo
tantummodo grammatice pertractabatur, paradigmata exercebantur, vocabula
ediscebantur, loci Latini immutati, meri, illibati a scriptoribus Romanis
compositi vernacule vertebantur." (Pag. 27)
vIterum
rem acu tetigit Wilder ille linguam Latinam asseverans esse "...linguam ad
legendum, non ad loquendum aptam, quae propter declinationes vocabulaque
innumera immanem sollertiam poscit antequam quisquam vel unum versum litterarum
Latinarum vertere queat." (Ibid.) Nam, quod ille non aperte dicit sed
claro clarius nobis significat, quamvis litteras Latinas ut cultus civilis
occidentalis monumentum maximi aestimemus, ipsam linguam Latinam et timemus et
odimus. Quoniam per totum fere saeculum vicesimum Latinam linguam per methodum
"translaticiam" discentium frequentia gradatim decrevit, severas
doctrinae methodos illas laudantem, novas amoeniores vivioresque pro frivolis
damnantem nemo est qui auctorem nostrum huius detestabilis linguae exitium
adfectare dubitet. Ea quae nuper de discendi generibus repperimus, verbi gratia
"cinaesthetice" discentes agendo melius discere, auribus discentibus
audiendo loquendoque—haec similiaque nobis indicant methodum
"translaticiam" peridoneam exstitisse ad linguam hanc horribilem
prorsus exstinguendam.
At nonne
omnes scimus rationem quam "translaticiam" nominat ille, etsi sine
dubio nonnulla elementa vere antiqua includentem, re vera eo quoque novam esse
quod discipuli non iam discunt loqui? Et in hoc ille quidem maxime laudandus
est; nam per pia mendacia finis noster, linguae Latinae interitus, facilius
citiusque attingetur. Bene igitur est quod "Orbilii methodos duo per
millennia vigentes" (Ibid.) identidem laudibus efferens scriptor legentem
celat et veteres Romanos et Medii Aevi homines et Erasmi discipulos et
recentiores studentes usque saltem in XIX saeculum et loqui didicisse. Nam
plane Iacobo nostro assentiatur quisque probus magister usum vivum linguae
Latinae, nedum colloquia Latina, severe interdicenti. Scribit porro ipse: |
"...ne
ignoremus quemcumque impetum linguae Latinae ad colloquia usurpandae, ut istum
cui favent modernarum linguarum methodi institutoriae, discipulorum progressum
in litteras Latinas legendas magnique aestimandas magnopere esse retardaturum
necnon genus Latinitatis vulgare, pedestre, triviale geniturum ei Latinitati
haud disssimile qua forsitan usi sint Vrbis Romae invasores cum de Equi Troiani
ventre delaberentur (Sic)." (Ibid.) Autumant glottologi difficultatem
linguae cuiuspiam tantum ex discentis conspectu pendere quantum ex ipsius
linguae indole; Anglice et Neolatine loquentibus Latinae linguae morphologicum,
valde declinabile, ut magis alienum, plures aerumnas ferre quam Germanis et
Russis et Graecis; nonnullarum autem linguarum, velut Tzechicae, Finnicae,
Sanscriticae complurumque dialectorum Indo-Europaearum veterum, grammaticen per
se esse implicatiorem; Latinam, si cum his comparatur, magis perspicue esse
dispositam, immo satis canonicam; nonnullos insuper scriptores Germanos, sicut
Thomam Mann, sententias multo longiores quam Ciceronianas componere solitos
esse. Ad quae omnia duo opponimus. Primum, istas linguas et vehementius odimus
et despicimus quam Latinam! Deinde, haec vera et discipulos et praefectos
nostros bene celare debemus; nam nobis valde prodest mythos ille utilissimus
linguam Latinam mysterium vel paene vel omnino sacrum esse in quod solitos
homines vix et aegre posse penetrare!
Asserunt
paedagogiam docti moderni discipulos lingua illa quam discunt colloquentes et
melius et penitius discere, linguam ita "propriam" facere, praesertim
parvulos per colloquia citissime linguam amplecti posse necnon discipulos
libentius discere si et de semet ipsis et suis ipsorum rebus interdum loqui
liceat. Latine loquentes adulti dicunt legenti maximo emolumento esse synonymia
sive verba idem pollentia modo locutoris ex memoria depromere valere minusque
lexicis inniti debere necnon loquendi peritos discrimina linguae scriptae
melius aestimare posse. Ad quae respondemus: Quid igitur fiat si aliquando ob
doctrinam Latinam prorsus modernam factam discipuli nostri profluentius Latine
loqui possint quam nos qui numquam hoc didicimus neque umquam discere volumus!
Enimvero nostrum plerique studia classica eo elegimus quod linguis alienis
loqui nolumus! Ergo colloquia Latina in cursus introducta nobis sunt
periculosa! Ob talia enim patenti inscitia nostra, fieri possit ut scholae nos
peritioribus reponant!
|
Adfirmitant psychologi quique rebus socialibus student et hominem quemque et cunctum cultum civilem perquam varium esse ac multis ex elementis psychologicis et socialibus variis
constare neque hominem tantum per eius dicta sollemniora intellegi posse nec
cultum civilem tantum per ordines nobiles; Plautum et Petronium et Apuleium nos
tot tantaque de animo Romano et hominibus Romanis docere quot quantaque
Caesarem et Ciceronem et Vergilium; scriptores porro aevorum
"postclassicorum" quae dicuntur, quamvis horum satis multi emendatius
scripserint quam antiqui quidam, utpote metallorum deteriorum nominibus
dedecoratos, a philologis classicis sicut ordines sociales humiliores tractari,
haud secus ac nuperius colonias ab Europaeis, plebem a regibus nobilibusque,
furvos ab albis. Ad quae respondemus: Ecquis studiis classicis illaborat nisi
recta iustaque ex superbia et regnorum antiquorum studio? Nonne omnes ad unum,
sicut Horatius, odimus profanum vulgus et arcemus? Nonne ante omnia, ut
philologi classici, praeponimus praeterita mortuaque praesentibus et vivis?
Cuius plane causa praecipua est quod praesentia et viva regere non possumus.
Optime quidem damnavit Iacobus noster discipulos Latine "blaterantes...de
caelo vel spectaculis cinematographicis vel de quacumque re eis modo ad
arbitrium in animum venient!" (Pag. 28. Litteras inclinavimus nos.); nam
talis libertas nos, ut nobiles priscosque, offendit!
Dictitant
ei qui Latine sponte garriant etiam ipsos veteres Romanos cum ex elementis
Latinis novas creavisse voces tum pro rebus novis vocabula nova saepe aliena,
plerumque sed non semper Graeca, usurpavisse; indomabiliter seditioseque
declarantes tempore quoque nostro licere hoc tamquam si—pro di
immortales!—"lingua Latina," quae dicitur, re vera sit lingua!
Summaque licentia adseverant insuper, quamvis seriores nova attulerint
verba—e.g., medioaevales plerumque theologica et bellica, aevo litterarum
renatarum viventes docta et philosophica, tempore explorationum versantes
vocabula ad novos populos describendos apta—sermonem Latinum nihilominus eundem
mansisse et manere propterea quod quovis aevo Latine discentes prima rudimenta
a Cicerone et Caesare et Vergilio accipere, horum exempla imitare soleant. Ad
quae omnia iam dictum instauramus: nos linguam "vivam"
"perennem"ve colere nolle, probe perpetuoque mortuam malle! Et ecce
ipsi discipuli, saepius nimis vivi, nonnumquam tamen alta et vera forte
exprimentes, hoc recte et—laus superis!—vernacule cantitant
Latin's a dead language,
as dead as dead can be.
It killed off all the
Romans,
and now it's killing me!
Haec, quae forsitan in satyricum verti possint, Latine loquentes civitatem Vasintoniam incolentes, calamum exercente Stephano Berard, vobis proferimus.
Published in The American Classical League Newsletter, April 2003. |