this page in English
Conventiculum Latinum Vasintoniense
habebitur Aquis Albis in Collegii Vallis Aqualbensis campo
mensibus Iunio et Iulio anni MMX.
Sessiones praeparatoriae: diebus tricesimo mensis Iunii et primo mensis Iulii
Conventiculum praecipuum: de die secundo usque per diem octavum m. Iulii
Moderabitur
▪Stephanus Berard, Ph.D., professor linguarum apud Studiorum Collegium Vallis Aqualbensis
Aderunt et alii moderatores volubiliter Latine loqui valentes.

Hoc Conventiculum optimam praebebit occasionem sermonem Latinum vivissimo modo exercitandi, nam crebras excursiones didascalicas faciemus in quibus licebit participibus non solum sermones sponte conserere sed etiam omnia quae viderint fecerintque sermone Latino, adiuvantibus moderatoribus, fuse describere. Ruri et in hortis colloquemur de arboribus et plantis, montibus et molibus glacialibus, fluviis, bestiis, avibus, insectis, caelo aliisque multis. In urbicula argumenta nostra erunt magis urbana: artes omnes et oblectamenta, aedificia et vehicula, portus navesque, negotia, tabernae, libri, vestes, ludi athletici et ita porro. Imprimis placebit huiusmodi conventiculum eis quibus cordi sint variae amoenitates locorum quique ament amice garrientes variaque facientes modo "cinaesthetico" dicto linguae peritiam meliorem reddere.

Quibus sit Idoneum Hoc Conventiculum
Aeque invitantur et ludi magistri et praeceptores scholarum superiorum et professores, enixeque commendamus conventiculum hoc studiosis linguarum classicarum graduatis non tantum quod facultas Latine dicendi peritiam et legendi et scribendi mirum in modum corroborat verum etiam quod, ut Latinitas viva, quae nobis cordi est et ad quam nitimur, prorsus renascatur, imprimis necesse est ipsis futuris praeceptoribus linguam nostram pro instrumento omnino ad vivendum apto habere eamque ut omnibus demum rebus humanis, vel modernissimis, exprimendis parem tractent et doceant. Etiam eos qui fundamenta grammatica Latina didicerint Latineque iam satis bene legere valeant necdum tamen Latine colloqui possint ex animo cohortamur ut hoc conventiculum participent primosque suos sermones Latinos nobiscum serant. In conventiculis nostris colloquio Latino datis nullo modo est eis trepidandum erubescendumve qui nondum Latine locuti sint; nam nos fere omnes potius nuper quam pridem initium Latine loquendi fecimus, cuius initii difficultatem funditus comprehendimus.
De Sessionibus Praeparatoriis
Omnibus qui aliquot loquelae Latinae elementa generalia exercitare velint erit occasio paucis diebus ante conventiculum incohatum adveniendi ut diebus tricesimo mensis Iunii et primo mensis Iulii varias res familiariores una cum Stephano Berard et Iacobo Dobreff et forsan aliis moderatoribus Latino sermone celebrent, verba nova locutionesque utiles discant, linguam sibi aliquantum solvant, fiduciam loquendi firment.
De Nominibus Dandis ad Conventiculum Participandum
Vt locum in Conventiculo petas mitte schedulam petitionis ad: Pam Kelley, Administrative Assistant, Liberal Arts and Sciences, Wenatchee Valley College, 1300 Fifth Street, Wenatchee, WA 98801 USA.
Hic ice ut schedulam petitionis depromas.
De Deversoriis, Cibis, Pretiis, Talibusque Singulis
Omnia talia singula per studiorum Collegium Vallis Aqualbensis administrabuntur. Pro duplici conclavi solvet uterque cotidie $40 (thaleros). Qui simplex conclave cupiet $45 impendet. In omnibus conclavibus conventiculi participibus destinatis temperatur aer. Vt conclave praenotes adi Kelly Ketcham apud 509-682-6865, kketcham@wvc.edu. Singuli cibi apud collegium sumpti novenis fere thaleris constabunt. Discipulos hortamur ut stipendia ab academiis suis petant, fieri autem potest ut Conventiculum stipendia aliquot praebiturum sit.