Boreoccidentales:
Circulus Latinus Seattlensis
|
 Seattlum
|
 Bellingamia
|
|
|
 Aquae Albae
|
De Circulo Latino Seattlensi
De Indole Propositisque Nostris
Regionem inhabitamus pulchram variamque cuius incolae plerique saepissime foris degunt seu montes perlustrantes scandentesque seu birota montana silvas percurrentes seu navigio mare lacusve arantes seu per fluviorum vada candicantia ratibus labentes seu piscantes seu resticula elastica alligati altissimo ponte desilientes seu alia talia facientes. Haud igitur mirum est quod ex quattuor discendi modis praecipuis nos animum magis intendimus in modum “cinaestheticum,” qui dicitur. Nobis scilicet utilissimum videtur linguarum disciplinam non tantum usu verum etiam actione confirmare. Vsu meditationeque in conclavibus scholaribus se praeparant quidem discipuli, lingua autem quam discunt fulti viventes facultatem dicendi ita amplificant ut in coetibus academicis aegre fieri potest. Linguis modernis apud universitates saltem Septentrioamericanas studentes - id quod sciunt multi - tertio studiorum anno peregri mitti solent qui linguae novae non solum studeant sed etiam per eam vivant, amicitias nectant, cultum civilem cognoscant, familiam (licet suppositiciam) colant, omnia demum faciant quae alioquin in patria linguaque sua. Nulla autem exstante terra in quam Latinae linguae incumbentes discendi causa mittantur, nobismet ipsis sunt creandae, ut ita dicam, terrulae Latinae, hoc est, microcosmi in quibus aliquatenus Latine vivere liceat. Quae cum ita sint, videntur conventus conventiculaque paedagogica Latina in futuris amplianda esse per omnigena conventicula actuosa, mobilia, ambulatoria, annum peregrinatorium universitarium quam maxime simulantia.
De Commorationibus Seattlensibus
Regionis nostrae Latine loquentes uno quoque anno scholari quinquies sexiesve, ab Octobri mensi usque ad Maium, Latine sermocinandi causa congregari solemus. Non solum circum mensam prandentes et caffeam sorbillantes et cenantes sed etiam diversis in locis varia agentes Latine colloquimur; nam, aeque atque in Conventiculis Vasintoniensibus, pro comperto habemus plerosque homines melius citius profundius linguam quamlibet ediscere si varia agentes se in lingua nova exercent. Itaque in “Commorationibus” nostris iam museorum expositiones inspeximus, hortos zoologicos invisimus, fundum quendam perlustravimus, scientiae ficticiae museum mirati sumus, pulchras ambulationes in hortis publicis suscepimus, multaque alia Latine assidue loquentes fecimus. Ante rem omnino novam suscipiendam vocabulorum appositorum indices saepe paramus.
(Vide http://commons.wvc.edu/sberard/boreoccidentales/latin/Vita Circuli Latini/Home.aspx .)
De Conventiculis Vasintoniensibus
Haec Conventicula optimam praebent occasiones sermonem Latinum vivissimo modo exercitandi, nam singulis fere diebus excursionem didascalicam et ambulatoriam facimus in qua licet participibus non solum sermones sponte conserere sed etiam omnia quae viderint sermone Latino, adiuvantibus moderatoribus, fuse describere: arbores et plantas, montes et moles glaciales, fluvios, animalia, aves, insecta, caelum aliaque multa. Imprimis placet huiusmodi conventiculum eis quibus cordi sint variae amoenitates locorum (sive rusticorum sive urbanorum) quique ament amice garrientes variaque facientes modo "cinaesthetico" dicto linguae peritiam meliorem reddere.
(Vide http://commons.wvc.edu/sberard/boreoccidentales/latin/Conventiculum Vasintoniense/Home.aspx .)
De Situ Interretiali cui Titulus “Boreoccidentales”
Situm nostrum inspicias apud http://commons.wvc.edu/sberard/boreoccidentales/latin/Wiki Pages/Home.aspx .
De “Cataracta”
Hunc situm, hoc tempore opera tantum minora aliquot Stephani Berard continentem, fieri volumus aliquando thesaurum scriptorum Boreoccidentalium aliorumque. Latine scribentes hortamur ut scripta sua Cataractae publicatum subiciant apud stephanus@boreoccidentales.org .
(Vide http://commons.wvc.edu/sberard/boreoccidentales/latin/Cataracta/Home.aspx .)