Skip Ribbon Commands
Skip to main content
​​

This page in English

Cataracta

Thesaurus Scriptorum Boreoccidentalium







Boreoccidentalium situs nuper migravit!

Ad novum situm nostrum inspiciendum te invitamus!

www.boreoccidentales.com

Situs Interretialis “Boreoccidentales” nominatus consilia Circuli Latini Seattlensis nuntiat, Cataractae (thesauro Interretiali operum ab auctoribus Latinis modernis conditorum) domicilium praebet, Stephani Berard PhD nonnulla alia suscepta ad linguae Latinae usum vivum attinentia describit. Quo sit utilior situs noster omnibus Latine loquentibus, neglecto peritiae gradu, pleraque hic Latine hic, ubi fieri potest, Anglice proponuntur.

Hoc in situ, sicut antehac, indicantur Commorationum Seattlensium et Conventiculorum nostrorum Annuorum dies. Novissime addita sunt et Album Photographicum atque Diarium Interretiale. Insunt etiam coniunctiones cum operibus nobis utilibus necnon et subsidia aliquot quae Stephanus Berard sive ad proprios discipulos docendos sive varios ad coetus Latine loquentium adiuvandos usurpat.

Hortamur ut

  • Commorationum nostrarum descriptiones ad Diarium Interretiale mittas.
  • Diario Interretiali commentarios addas tuos.
  • Quomodo opera tua Cataractae, thesauro nostro scriptorum Latinorum, ubicumque orbis terrarum habitas, subicere possis nos roges.
  • Consilia nobis praebeas.








De Artis Cinematographicae Morte / The Death of Cinema (PDF)

CAPTI: Fabula Menippeo-Hoffmanniana Americana (Praeconium)

De Philosophia Quantali deque Institutione Publica (Praeconium)

De Theoria Casuum Generativa deque Methodo Philologica (PDF)

Plura de Conventiculorum "Ambulatoriorum" Ratione

Laus Necrophiliae



Latine scribentes hortamur ut scripta sua Cataractae publicatum subiciant apud
sberard@wvc.edu.


Domum Boreoccidentalium

​​