Skip Ribbon Commands
Skip to main content

this page in English

Conventiculum Latinum Vasintoniense [MMIII-MMXI]

Horno habebitur conventus noster non in Vasintonia sed potius Angelopoli de die secundo usque in nonum mensis Iulii.  Septimana Californiana nominabitur atque ab Instituto SALVIano ordinabitur! Ecce Septimanae Californianae situs

 

 

habebitur Aquis Albis in Collegii Vallis Aqualbensis campo

mensibus Iunio et Iulio anni MMXI

 

Sessiones praeparatoriae: diebus tricesimo mensis Iunii et primo mensis Iulii

Conventiculum praecipuum: de die secundo usque per diem octavum m. Iulii

 

Moderabuntur

Stephanus Berard, Ph.D., professor linguarum apud Studiorum Collegium Vallis Aqualbensis

▪Iacobus Dobreff, Ph.D., Holmia, Suetia

Lucas Henderson, M.A.T., linguae Latinae praeceptor apud Scholam Superiorem Monicopolitanam, CA, CFA 

Aderunt et alii moderatores volubiliter Latine loqui valentes.         

 

 

Hoc Conventiculum optimam praebebit occasionem sermonem Latinum vivissimo modo exercitandi, nam crebras excursiones didascalicas faciemus in quibus licebit participibus non solum sermones sponte conserere sed etiam omnia quae viderint fecerintque sermone Latino, adiuvantibus moderatoribus, fuse describere.  Ruri et in hortis colloquemur de arboribus et plantis, montibus et molibus glacialibus, fluviis, bestiis, avibus, insectis, caelo aliisque multis.  In urbicula argumenta nostra erunt magis urbana: artes omnes et oblectamenta, aedificia et vehicula, portus navesque, negotia, tabernae, libri, vestes, ludi athletici et ita porro.  Imprimis placebit huiusmodi conventiculum eis quibus cordi sint variae amoenitates locorum quique ament amice garrientes variaque facientes modo "cinaesthetico" dicto linguae peritiam meliorem reddere.